- MINGENS ad parictem
- MINGENS ad parictemphasis usitata in Sacris, ubi, cum de domo aliqua ad internecionem delenda vel deleta, sermo est, legitur neminem esse relinquendum aut relictum, qui mingat ad parietem; puta in domo Nabalis, 1. Sam. c. 25. v. 22. Ieroboami, 1. Regum c. 14. v. 10. Bahasae, 1. Regum. c. 16. v. 11. Achabi denique 1. Regum c. 21. v. 21. et 2. Regum c. 9. v. 8. Quâ phrasi canes denotari complures volunt; neque aliter haec verba accipiunt. quam Aureliani minas, quas Vopiscus refert his verbis c. 23. Cum Thyanam venisset, eamque occlusaem reperisset, iratus dixisse fertur, canerm in oppido non relinquam. Et canis est ex animalibus, qui mingunt crure sublatô, uti et leones, Philosophus Histor. Animal. l. 8. c. 5. Verum nec de omni cane id verum est, sed de mare tantum; neque de hoc semper: sed sextô demum aut octavô mense. Plin. l. 10. c. 63. Existimantur in urina attollere crus fere semestrss, id est signum consummati roboris. Vide quoque Aristotelem ubi supra l. 6. c. 20. Adde, quod sequentia aliud suadeant, claasum et derelictum in Israele; item, cognatos et amicos eius: quibus canes non apte iunxeris. Iis itaque accedit Bochartus, quibus mingens ad parietem, maris aut viri periphrasis est. E qua sententia. Exscindam mingentem ad parietem, clausum et derelictum etc. est, Exscindam omnem marem, seu captivum, seu liberum, vel in urbe degentem, vel in agris vel coniugatum aut caelibem. Et in domo Baasae, non reliquit mingentem ad parietem et cognatos et amicos eius, i. e. Non pepercit ulli viro, tam ex cognatis, quam ex amicis Baasae. Hinc cum oraculum, de delendo in domo Achabi omni mingente ad parietem, implevit Iehu, praeter Ioramum, Achabi filium natu maximum, eiusdem filios aut nepotes septuaginta interemit, sed feminam omnino nullam, solâ Iezabele exceptâ: de cuius nece peculiatis prophetia praecesserat 2. Regum. c. 9. v. 8, 9, 10. Nempe solos viros caedere etiam in atroci bello tum fuit usitatissimum, et habetur hac de re expressa lex. Deuteron. c. 20 v. 13, 14. Ad obiectionem, viros in Oriente ad parietem non mingere, sed mulierum more subsidere, responder idem Bochartus, id de solis Persis hodiernis valere, qui proin Turcas Seksunni per contumeliam appellant, quia canum instar ad parietem mingunt. Olearius Persici Itiner. l. 5. Nec obstat de Graecis hesiodi locus, ubi damnatur is, qui contra Solem erectus mingit, aut προβάδην, incedendo et ἀπογμνωθεὶς, dcnudatus. Cum contra, Hesiod. in Ἔργ. v. 729.Ε῾ζόμενος δ᾿ ὅγε θεῖος ἀνὴρ πεπνυμένα εἰδὼς,Η᾿ ` ὅγε πρὸς τοῖχον πελάσας εὐερκέος αὐλῆς.Sodens Deorum amans vir mingat, et prudens,Aut ad parietem accedens bene, septi atrii.Utut enim Hesiodi aevô Graeci bene instituti vel sedentes mingerent, vel ad parietem accedentes: posterioribus tamen saeculis, prius illud a viris usurpari desiit. Vide quae de Xantho, in Vita Aesopi, de Diogene, apud Laertium. de Atheniensibus, apud Hesychium, voce εν Πυθίῳ, alibique leguntur. Hinc apud Plutarchum Chrysippus dicit, οὐκ ἀνεκτέον εἶναι τὸ πρὸς βωμὸν οὐρεῖν, ἠ ` ἀφίδρυμα Θεοῦ, non ferendum esse, si quis ad aram mingat, aut ad Dei statuam. Et Herodotus, ut probet, Aegyptios in plerisque aliter se gerere, quam reliquos homines, inter coetera haec habet l. 2. c. 35. Ω᾿υρέουσι αἱ μὲν γεναῖκες ὀρθαι, ὁι δὲ ἄνδρες καθήμενοι, Feminae quidem stantes mingunt, viri autem sedentes. Sed et de Romanis idem patet, ex his Lucretii, de pueris, l. 4. v. 1020.Pusi saepe lacum propter, se, ac dolia curtaSomno devincti, credunt extollere vestem,Totius hurnorem saccatum ut corporis fundant.Imo et Iudaeos eodem situ lotium excrevisse, docet Talmudica lex, Nemo mingat ad vicini sui parietem, nisi postquam ab eo tribus palmis recesserit etc. Vide praefatum Bochart. Hieroz. Parte prior. l. 2. c. 55.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.